- THERMODON
- THERMODONvulgo PORMON, teste Nigrô, fluv. Cappadociae in mare Euxinum, inter Themiscyram ad Occasum et Polemonium ad Ortum prolabens. Est etiam fluv. Scythiae Europaeae apud Plut. et Thraciae apud Suidam et Statium. Thermodonta veto Amazones incoluêre. Unde Dionysius de Amazonibus:Πλαγχθεῖσαι πάτρηθεν ἀπότροθι Θερμώδοντος.Virgil. l. 11. Aen. v. 659.Quales Threiciae cum flumina ThermodontisPulsant, et pictis bellantur Amazones armis.Propert. l. 3. El. 13. v. 13.Qualis Amazonidum nudatis bellica mammisThermodontaeis turba lavatur aquis.Idem, l. 4. El. 4. v. 71.Illa ruit celerem qualis prope ThermodontaStrymonis abscissô fertur aperta sinus.Claudian. l. 2. Rapt. Proserp. v. 61.Qualis Amazonidum peltis exsultat ademptisNuda cohors: quotes Arcton populata viragoHippolyte niveas ducit post proelia turmas,Seu flavos stravêre Getas, seu forte rigentemThermodonticâ Tanaim fregêre securi.Nonnus, l. 10.Ο᾿υκ ἀπο Θερμώδοντος Α᾿μάζονες.Hinc ab Ovidio Amazonius Thermodon. Idem Pont. l. 4. Ep. 10 v. 51.Et tu femineae Thermodon cognite turbae.Statius quoque Amazonas describens, Thermodontiacas turmas vocavit, uti Seneca Tragoedus, in Oedipo, v. 481. Thermodontiacam catervam. Tryphiodorus,Αἱ δ᾿ ἀπὸ Θερμώδοντος ἀρηΐφίλοιο γυναῖκες.Dionys. Periegetes,Λευκὸν ὕδωρ προΐησιν Ε᾿νυάλιος Θερμώδων.Quinctus Calaber, l. 1.Καί τοτε Θερμώδοντος ἀπ᾿ εὐρυπόροιο ῥοάων.Memoratur praeterea ab Aeschylo, Apollonio, Orpheo, etc. Homer Interpres: Αἱ δὲ Α᾿μάζονες λεγονται εἶναι Α῎ρεος καὶ Α᾿φροδίτης θυγατέρες τραφεῖϚαι παρὰ Θερμώδοντι ποταμῷ τῆς Σκυθίας. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.